Gunnilda Hulerici Satanae regi inferorum salutem dicit.
Quamquam mihi haud ita carus fuistis, mi Domine, et nihil honoris vestri causa umquam feci, ad vos nunc scribo ut suppliciter unicum beneficium a vobis petam. Cum pleraeque viduae Sanctum Petrum precentur, vos solus, lo ’mperador del doloroso regno, potestis ferre opem mihi. Sic enim res se habent: Maritus meus, geometra nomine Hudelricus Iohannis, moriturus est. Presbyter noster communalis ei per dies salvationem precatus fecit ut Hudelricus peccata sua confessus sit. Orationem optimam medicinam postulat iste et sperat fore ut maritus in regnum caelestem tandem ascendat ubi felix beatusque erit per saecula saeculorum.
Rogatis fortasse quam ob rem hoc vestra referat. Explicabo igitur, mi Domine: Nisi vultis regnum vestrum optimo furcifero carere, asciscite hunc Hudelricum Iohannis maritum meum in civitatem vestram et prohibite eum in caelum admitti. Est enim talis homo ut ametur a vobis, summa animi pravitate et maximo dedecore. Hic vir mihi semper erat inimicissimus quod rationem cottidie habet non mei, non familiae, sed cylindrorum, trigonorum tetragonorumque suorum. Insuper soccos foedentes iterum atque iterum per domum iacentes liquit. Est ergo praeditus incredibili turpitudine et dignus qui hospitio vestro utatur. Mihi pergratum erit, si Hudelricum consuetudine devinxeritis et eum stagno ardenti igne et sulphure inieceritis, sin minus, mihi placeat eum elinguari aut exoculari. Bene scio vos quam maximo manum numero legiones supplere velle, et sincere promitto hunc Hudelricum Iohannis arma ferre valiturum ubi bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum. Etenim apparet et exstat geometram quemlibet artis suae studiosum magno usui vobis futurum.
Dum haec scribo, Hudelricus non sepultus, ne mortuus quidem est, sed cum tempus erit hanc epistolam in manum eius ponam. Opinor, mi Domine, hoc desiderium insolitum esse (aut fortasse non), sed me obligabitis si hoc gratum mihi feceritis, et vobis aliquo beneficio meritam pro eo gratiam referam. Ita novum scelus habebitis et in terra et apud inferos, et duos parietes de eadem fidelia dealbabitis.
Vos bene salvere iubeo, saltem donec maritum curaveritis. Valete.
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
90 Sodālēs
71 Sodālēs
61 Sodālēs
55 Sodālēs
48 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
24 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Necesse est te sodalem esse 'SCHOLAE' ut liceat tibi commentationes ascribere.
Join SCHOLA