Terentius aedilis K. Calpurnico imperatori s.d.p.
Spero te bene valere et esse iucundo hilarique animo ut soles. Quod litterae a te allatae erat mihi pergratum, et has quam primum remisi. Maximas gratias pro tuis benificiis et tua erga me benevolentia ago, et opinor te pro certo habere me amicitiam nostram tam magni aestimare quam tu. Ego mehercules te paene me alterum video. Existimabam enim tibi provinciam obeunti hunc Cn. Aurelium maximo usui futurum, non solum quod bona indole praeditus et sollers rebus militaribus sed etiam quod est robore animi firmus et vir magni consilii. Propter hanc naturae bonitatem eum a pueris tuitus sum, et multos per annos summa familiaritate cum eo coniunctus. Constat enim apud clarissimos in urbe nobiles hoc Aurelio praecellentiorem animo et virtute esse neminem. Praeterea adiungo virum esse generis antiquitate florentem et, ut ait Ennius et tu bene novisti, moribus antiquis res stat Romana virisque. Si igitur peritus usu artis militaris es, quod te esse probe scio, eadem quam ego de hoc praestantissimo viro opinione eris, et eum complecteris tamquam me. Ob nostram mihi carissimam sodalitatem, de qua super mentionem feci, bene scio te mihi petenti non hoc beneficiolum negaturum esse.
Praeterea de rebus in urbe parum novi. Senatus consulto latinitas Pergamenis ferenda. Caesar iterum cantavit, immo vociferatus est. Seneca mortuus. Addo hoc optatum: Mitte mihi aliquas pantheras, quaeso, aut alias feras circensibus usui. Christiani, ut videtur, etiam vivunt.
Bene ambula, mi Calpurnice, et me, ut amas, ama.
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
89 Sodālēs
70 Sodālēs
60 Sodālēs
55 Sodālēs
47 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
23 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Necesse est te sodalem esse 'SCHOLAE' ut liceat tibi commentationes ascribere.
Join SCHOLA