Apud Harrium Potter Dominus Voldemort, măgus āter, animum suum in septem partes divisit et in rebus aut animalibus inclusit, quō difficilius interfici posset. Quae animi partes "Horcruces" vocantur.
Hŏc ĭdem ea, quam nōminātim appellāri fās nōn est, fecit.
Prīmum iter in Āfricam fecit et incantatorem Voodooēnsem adiit, ut se ex eo morbo, quo laboraret, sānaret, et inter rītum animum suum deō Voodooēnsi, qui "Loa" vŏcatur, obtulit. Sed măgus Āfricānus eam fraudāvit, animum extrāxit et in vitreo inclūsit - id quod măgi Voodooēnses facere solent. Eam enim - scītis, quam nōminem - possidere volebat. Mulier enim alba magni aestimatur ab Āfricānīs. Sed multō maioris ab Āfricānīs aestimatur ea, quam nōminātim appellāri fās nōn est, quod măgiam Voodooēnsem exercet. Ea autem se văfram esse exīstimat, sed perīcula maxima nōn sōlum vītat verum etiam libenter subit opinans detrimento se affectum nōn iri.
Tum - nescio quo pacto - id vitreum, in quo eius - scītis, quam nōminem - animus inest, in Germāniam pervēnit ad eam sortiĭĕgam, quae ei, quam nōminātim appellāri fās nōn est, cum amīcissima tum cognāta esse dīcitur. Ea hirnea, quam sortiĭĕga in armario asservāverat, cāsū quodam perfrācta est et ea animi pars, quae inerat, in sortiĭĕgam trānsiit, ut eius animus ē duobus partibus nunc cōnstāret: prīmum ē suo ipsīus animo, deinde ex eius, quam nōminātim appellārī fās nōn est.
Ad hoc accēdit, quod ipse dimidiam partem animi eius - scītis, quam nōminem - possīdeo.
Accidit a.d. III Id. Feb. anno post urbem conditam bis mīllēsimo septingentēsimo sexāgēsimo quīnto, ut ea, quam nōminātim appellāri fās nōn est, corpus relictūra et in prōvinciam astrālem profectūra esset.
Hoc ei nōn contigit! Epiphānīa enim mentis in me incidit: eam hŭmeris meis innīxam manūs in caelum porrĭgere, ut se sūrsum subdūceret, sed tum recĭdere vīdi. Sĭnĕ me, qui dīmidiam eius - scītis, quam nōminem - animi partem in me fero, nūlla prŏfectio in prōvinciam astrālem!
Ea nunc consilio commūtāto animum, cum moribunda erit, in virgunculam trānsferre cōnātur, id quod μετεμψύχωσιν Graeci, Romani animae mĭgrationem vocant.
Ea autem lēx mihi ā fātō, quō tōta rērum ūniversitās rĕgitur, impācta est, ut eam, quam nōminātim appellāri fās nōn est, in prōvinciam astrālem impūne proficisci nōn sinerem, sed in limbum detruderem.
Hoc in sortiĭĕgae vāticinātiōne inest:
Nŭnc jăcĕt ĭn lecto lĭmbŭmquĕ pĕtĭt mŏrĭbŭndă.
Nĕc fātŭm ēvītārĕ pŏtĕst ătquĕ hærĕt ĭn ŭmbrā,
ĕx quā nōn fŭgĭĕt nĭsĭ mē auxĭlĭăntĕ - rĕcūsō!
Hæc pœnă ĕst fŭrĭbŭndæ ănĭmæ răpĭdīquĕ fŭrōrĭs.
Quod ut efficam, institutionem somniorum hypnoticorum certis temporis intervallis adire soleo, ut itinera astrālia faciēns prohibeam, ne eius anima sine poenā iustā et debitā in alterum mundum pervĕniat.
Mortua autem domi meae aderit, ut vĕniam ā me petat.
Hoc quoque in vāticinātiōne inest:
Ĭllă aderit nostrīs dŏmibus - sed mortua lārva!
Tum rēs prōcumbent ăliōque lŏcō rĕmănēbunt.
Pēgmătă claudentur - nūllō tangentĕ! -, dĕhīscent.
Aura trĕmit, vĭdeō fōrmam spĕciemque vĕnŭstae.
Verba rĕfert nostrās bĕnĕ pervenientia ad aurēs.
Secundum sortiĭĕgae Coloniēnsis phōtographaeque vāticinātiōnem ea, quam nōminātim appellārī fās nōn est, omnia, quae cupiam, se esse praetendet, ut ei vĕniam dĕm. Quod si fēcerim, eam evanitūram esse neque umquam, dum vīvam, revertūram, cum ei multi alii adeundi sint vĕniae petendae causā. Meam igitur esse eam legem, ut ei - scītis, quam nōminem - nōn ante vĕniam dem quam ipse - senectūte cōnfectus - moriar. Mihi esse succubae illi astrāli, quam se esse praetendat socia astrālis mea, respondendum me ei vĕniam dătūrum esse, cum tempus id faciendi vēnerit. Tum mihi licere cum deā Durgā, cuius dēscēnsio ea - scītis, quam nōminem - sit, coniūntissime ūnā esse in prōvinciā astrāli et beātitūdine sempiternā atque integrā fruī.
Hoc quoque in vāticinātiōne inest:
Longum tempus ero in terris et mortuus ūnā
vīvam cum dominā atque hăbitans in sēde beātā
vītam aliam vīvam, diŭturnus ămābor ab illā.
Kali-Durga, machina belli ā summīs Indōrum deīs creāta, mōnstrum astrāle est: multorum interfectrīx psychopathica, quae armis supernātūrālibus praedita est. Sōla eorum daemonum, quē fōrmas bubalorum habebant, exercitum devīcit eorumque rēgem Mahisasuram occīdit. Sescentos iam annos illa Indorum deae mortis dāscēnsiō omnes vītas meas grăvibus cāsibus affēcit atque măgiā ātraā in ruinas vertit. Quod igitur mōnstrum in limbum semper detrudam: hāc incarnātiōne, proximā omnibusque insequentibus ūsque ad fīnem tōtīus rērum ūniversitātis. Neque iam ei - scītis, quam nōminem - permittam, ut Brahmae, spīritūs rēctōris tōtīus rerum universitatis, imperium ūsurpāre iterum cōnātur. Sin aliter Brahma nos iterum incarnātiōne multābit, ut multas vītas miserrimas vīvāmus mŏdestiae discendae causā.
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
89 Sodālēs
70 Sodālēs
60 Sodālēs
55 Sodālēs
47 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
23 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Necesse est te sodalem esse 'SCHOLAE' ut liceat tibi commentationes ascribere.
Join SCHOLA