Per recentem Olympicum tempus narratiunculam inveni de usu vivae linguae Latinae inter diurnarium et athletam tempore Ludorum Helsingensis.
Conata sum me scriptum vertere ad vobis et ad me etiam. Spero intellegibile sit etsi certe mendas adsunt.
Scilicet libenter emendationes accipio.
Brera colloquium lingua Catulli habuit cum Nurmi
Semper Finnicis fuit cum lingua latina magna consuetudo. Narratiuncula est, memoratu digna quae nectit et linguam latinam et ahtletas et artem ephemeridium componendarum: anno Domini MCMLII, Johannes Brera [italicus diurnarius] colloquium seravit, latine, cum finnico praeclaro cursore Paavo Nurmi. Apud Helsinkinium Ludi Olympici edebantur, Brera legatus erat actorum diurnorum “La Gazzetta dello Sport”, unus ex paucis italicis diurnariis illum eventum visu confirmatum missus. Quondam, postquam de tot certaminibus lusibusque scripserat, statuit ut aures praebiturus esset sententiae eius qui praeclarus finnicus athleta fuerat, fortasse ille maximus per aetatem suam et fortasse, ex genere athletarum suo, temporibus omnibus est : Paavo Nurmi, iam LVII annos natus erat, tametsi popularissimus etiam tunc, princeps athletarum in aureo albo ob quinquies et tricies principatum obtenutum, in cursu suo, temporis per spatium certaminis percurrendum. Per annos Viginti, Nurmi summus longi cursus dominator fuit, ex aureis nomismatibus sex meruit per tres Ludos Olympicos (MCMXX, MCMXXIV, MCMXXVIII) et per octo annos principatum temporis per spatium miliarum servavit (4’10,4’’). Brera ei visitavit apud tabernam eius mercium ad usus athletarum. Sed Paavo Nurmi nesciebat linguam anglicam. Et Johannes Brera linguam finnicam non loquebatur. Incedens tabernam cursoris, Brera salutem ei dixit latine. Ille alter respondit lingua Catulli. Sic fuit, latine, quomodo utrique collocutum inceperunt, et quo modo Brera ad effectum perduxit renuntiationem suam pro rosea ephemeride [“illa rosea” est quomodo ephemeris ista aliquando nominatur].
Visne commentationem hic scribere? Scribe ergo!
Observātiō Sodālis Stirnerius diē Augustus (Sextīlis) 23, 2012 hōrā 5:47pm Gratissima narratiuncula, Raffaella !
Lingua Latina paene totae Europae sic fuit, ut nonnulli nuper uoluerint, credo, eam pro propriis communem publicamque fieri ! Cui rei ego autem fortasse non obsim...
Observātiō Sodālis Raffaella diē Augustus (Sextīlis) 21, 2012 hōrā 8:25pm Iam aliquos mendas inveni. Ignoscite !
*Conata sum me id scriptum vertere ad vos et ad me etiam. Spero id intellegibile esse etsi certe mendae adsint.
Scilicet libenter emendationes accipio.
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
90 Sodālēs
72 Sodālēs
61 Sodālēs
55 Sodālēs
48 Sodālēs
44 Sodālēs
38 Sodālēs
38 Sodālēs
33 Sodālēs
24 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
18 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Necesse est te sodalem esse 'SCHOLAE' ut liceat tibi commentationes ascribere.
Join SCHOLA