Ea, quam nominatim appellari fas non est, mihi invidet, quod valetudo mea firma est: "Allgemein" inquit "bist du doch ein zäher Brocken." (Latine: maximam partem valetudo tua debilitari non potest.)
Quam ob rem magiā ātrā efficere vult, ut moriar. Mīsit igitur a. d. III Id. Aug. anno post urbem conditam bis millēsimo septingentēsimo sexāgēsimō quīnto hōrā septimā postmeridiānā sīve ūna hōrā post prīmae vĭgĭliae initium nuntium mihi esōtericum ŏdii plēnum, quo se velle me mori significabatur.
Ad vitae cottidianae difficultates maximam diei partem advetere soleo animum meum cogitans, quomodo res meas meliores reddam.
Hoc मजा (mayā) sīve Latine offūcia ab Indis vocatur.
Sed cum ea, - scitis, quam nominem! - me magiā ātrā agressa esset, tranquillus factus est animus meus et a rerum cottidianarum cogitationibus, quae me sollicitudine afficere solent, discessi oculosque ad caelum sustuli et de vitae astralis beatitudine cogitare coepi.
Certae autem sunt causae, qua re descensio hoc fecerit. Descensio, si quidem ei superstes fuerim, in limbum detrudatur et lārva domi meae adsit. Ego igitur ei imperem - id quod, dum vivit, numquam tolerabat. Si autem morerer, ante eam ad provinciam astralem pervernirem neque ei in limbo versandum esset.
Sortilega A.M.D. Coloniensis hāc incarnatione eam esse lēgem - sīve Sanscritice: धर्मः (dhărmāḥ) - meam docuit, ut descensionis superbiam atque arrogantiam punirem eiusque animum ad modestiam infractionemque quandam animi et demissionem traducerem, ne nos spiritus rector totius rerum universitatis iterum incarnandos curaret.
Hoc in carmine meo iam inest:
Quia autem ea deae Durgae descensio ŭteri cancro et hepatitide generis "C" laborare interim coepit, non diutius mihi exspectandum erit, dum mortua erit. Tum beatus ero et amabor. Neque ei ante veniam dabo quam veniae dandae tempus advenerit. Nulla enim sine me descensionis profectio ad provinciam astralem!
Hoc quoque in carmine meo inest:
Visne commentationem hic scribere? Scribe ergo!
Observātiō Sodālis Petrus Tulius diē Augustus (Sextīlis) 17, 2012 hōrā 7:07pm Salve care Vulpie !
Tibi est in locutorio iocos hilarios facere, mihi est ars epistularum scribendi.
Quisque in propria pelle! Estō, amīce, optimā valētūdine!
Petrus Tulius
Observātiō Sodālis Thomas "ioculator" Vulpius diē Augustus (Sextīlis) 17, 2012 hōrā 8:38am Salve, Petre!
O novam rem!
Medicus resciscere vult, quo morbo laborem.
Cum medicis nulla disputatio nisi de corporis morbis.
Res astrales exstant, quamquam medici eas instrumentis cognoscere non possunt.
Medici ad corporis morbos revocandi sunt:
Ea, quam nominatim appellari fas non est, eo morbo, quo hominum immunitas debilitatur, laborat.
Si quos morbos cognoscere vis, adi eam!
Res astrales instrumentis medicinae non cognosces.
Praeterea non sine causa ipse me "ioculatorem" voco.
Res omnino incredibiles aliis narrare soleo, ut ii animum in me advertant.
Laboro igitur, si quam morbus in me cognoscere vis, mentis disturbatione histrionica.
Observātiō Sodālis Petrus Tulius diē Augustus (Sextīlis) 16, 2012 hōrā 7:25pm Quod medicus sum, velim cognoscere cognitio causarum tristitiae animae tuae. Si scribis magia atra, arbitraris Fortuna, qua manu caeca numera dividit? An sua cuique Deus fit dira Cupido? Pavor nocturnus manifestat varie. Omni casu vinum aqua mixtum affert hilaritas levitasque animae. Peccatum est eo principio leve et veniale.
Da veniam verbis meis dissolutis. Pecco, appelationem tibi Ioculator esse.
Vale et me ama
Petrus Tulius
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
90 Sodālēs
71 Sodālēs
61 Sodālēs
55 Sodālēs
48 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
24 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Necesse est te sodalem esse 'SCHOLAE' ut liceat tibi commentationes ascribere.
Join SCHOLA