Stephanus Cole Farrand has not received any gifts yet
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
89 Sodālēs
70 Sodālēs
60 Sodālēs
55 Sodālēs
47 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
23 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Index Observātiōnum Aliēnārum (2 Observātiōnēs)
Necesse est ut sodālis sis SCHOLAe ut observātiones addās!
Join SCHOLA
Iohannes Stephano s.p.d.
Tibi gratias magnas propter verba benevola, in quibus tamen plus est urbanitatis quam veritatis quia tu ipse certissime elegantius quam ego Latine scribis.
Situm interretiale scholae tuae inspexi, ubi et magistri et discipuli vitam simplicem sed iucundissmam agere videntur. Imaginem tua,. tamen, non vidi. Fungerisne munere regulari an es instructor externus?
Ipse iam plus viginti annos Honcongi, quod nunc est `Regio Administrativa Specialis Reipublicae Popularis Sinicae' habito. Divisa est regio nostra, ut olim Gallia, in tres partes principales, scilicet Honcongum insula, Novemdracones et Terrae Novae (Anglice `New Territories'). Britanni Honcongum insulam anno 1841, Novemdracones (paeninsulam ad insulam spectantem) anno 1860 ceperunt. Terras Novas autem, quae sunt pars maxima regionis, non in dicionem perpetuam redigerunt sed anno 1898 ea condicione conduxerunt ut post nonaginta novem annos imperio Sinico redderentur. Cum copiae aquarum et multae aliae res necessariae in Terris Novis erant, anno 1997 non potuit fieri quin omnes tres partes regimini Sinico traderentur. Secundum foedus inter Britannos et Sinenses factum, tota regio autonomiam internam habet, systema economicum legaleque per quinquaginta annos non mutari poterit. De vita Honcongensi multa in parte inferiore paginae http://linguae.weebly.com/circulus-latinus-honcongensis.html legi possunt.
Ipse usque ad anum proximum praeteritum in lycaeo magister eram linguae Anglicae, nunc discipulos privatos Latinam Anglicamque docere pergo. Investigationes, ut antea, de historia et rebus politicis reipublicae Nepali facio. Uxor mea filiaque Honcongi natae sunt, nos interdum ad Britanniam itinera facimus sed Honcongi habitare pergemus.
Optime valeas
a.d. XIV Kal. Iun. Novemdraconibus dabamIohannes Stephano salutem plurimam dicit
Acceptissimus es in hac sodalitate, in qua multae occasiones praebentur ad usum linguae Latinae exercendum.
Cum ipse linguam Latinam doceas, sine dubio scis esse multos alios situs ad linguam nostram pertinentes. Ego maximi aestimo Nuntios Latinos Helsinkienses (http://yle.fi/radio1/tiede/nuntii_latini/ ) et acta diurna interretialia c.t. `Ephemeris' (http://ephemeris.alcuinus.net). Quibus subsidiis interretialibus uteris ad discipulos docendos?
Duos situs personales habeo in quo praesentationes documentaque ad sermones Latinos serendos, regulas grammaticas discendas vel fabulas
Ovidianas legendas posui. Inscriptiones sunt: http://linguae.weebly.com/latin--greek.html et http://delicious.com/Velptonius. Si otium tibi sufficiet ad situs inspiciendos, libenter accipiam nuntium de erroribus qui haud dubie ibi remanent.
Optime vale
a.d. XVI Kal. Iun.. Novemdraconibus (vulgo `Kowloon') scribebam