SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

Amīcī Sodālis "Stanislaüs"

  • Nescius
  • Gregorius
  • Michael Iuvencus
  • Giulia
  • Martinus de Urartia
  • Petrus Tulius
  • Adamus Tizocgringius Texianus
  • Matthaeus
  • Ruben
  • Daniel
  • L. Leontius Lavo

Stanislaüs's Groups

Stanislaüs's Discussions

ad kate
2 Responsa

instituit hanc disceptātiōnem. Postrēmum autem responsum contribuit Fabianus Apr. 24, 2012.

de inscriptione ad locutorium pertinenti
4 Responsa

instituit hanc disceptātiōnem. Postrēmum autem responsum contribuit Molendinarius Dec. 27, 2010.

qua pronuntiatione uteris?
36 Responsa

instituit hanc disceptātiōnem. Postrēmum autem responsum contribuit Gulielmus Monetti Feb 12.

Gifts Received

Gift

Stanislaüs has not received any gifts yet

Da Beneficium

 

Pāgina Sodālis "Stanislaüs"

Schola id agit ut Latīnē scrībendī ars colātur. Ergō scrībite tantummodo Latīnē!

Gulielmus Monetti respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Stanislaüs\ nempe 'qua pronuntiatione uteris?'
"Me italum docuerunt in schola (ubi nihil admodum linguae latinae didici) pronuntiatione uti italica seu romana-ecclesiastica quae dicitur. Causam facile invenies: magistra prorsus ignorare videbatur alias quoque latine pronuntiandi rationes extare,…"
Feb 12
Matthias Androgynyx respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Stanislaüs\ nempe 'qua pronuntiatione uteris?'
"Tēcum cōnsentiō, imprīmīs dē prōnūntiātiōne commūnī, quae etiam aequa sit omnibus id est aequē difficile - secundum hanc nōrmam Italica prōnūntiātiō ut commūnis inīqua est. Sīn autem sine hāc nōrmā rem aspicimus, Italica atque classica quam…"
Dec. 18, 2012
Matthias Androgynyx respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Stanislaüs\ nempe 'qua pronuntiatione uteris?'
"Satis vīvē iste loquitur et pulchrē - sed quantitātēs syllabārum nōn servat :( Sed certē ut īnfrā dīcunt et Baloc et Caesar nostrī, prōnūntiātus ūnus antīquus nōn erat, sed mūtābātur. Sed ego quantitātēs syllabārum servandō poēmatum classicōrum…"
Dec. 18, 2012
Matthias Androgynyx respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Stanislaüs\ nempe 'qua pronuntiatione uteris?'
"Ita - tū, Simō, mihi contrā vōcēs plōsīvās v ē l ā r ī s dīcere vidēris: Nam plōsīvae [k], [g] post dentīs etiam [t], [d] profectō multō dūriōrēs sunt, i.e. palātālibus atque postalveolāribus (af)fricātīvīs [t͡ʃ], [ʃ], [t͡s], [s] …"
Dec. 18, 2012
Matthias Androgynyx respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Stanislaüs\ nempe 'qua pronuntiatione uteris?'
"Salvē Stanislāe :) , Prōnūntiā tiōne classicā seu restitūtā ūtor, quam ē minōre parte īn scholā deinde in Ūniversitāte Bavaricā, ubi nunc viget prōnūntiātiō mīxtā, ē māiōre parte ē dictiōnāriō quōdam, in quō illa est dēscrīpta atque in lēmmatibus…"
Dec. 18, 2012
Stanislaüs et Ruben amici nunc sunt
Sep. 13, 2012
Stanislaüs respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Andreus\ nempe 'modus scribendi longetudinem soni'
"modo relegi quod supra scriptum est omniaque iam plana uidentur. :) ego uero nec philosophus nec historicus sum, sed mea sponde disco latine, qui e linguis peregrinis discendis uoluptatem capiam."
Sep. 12, 2012
Stanislaüs respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Andreus\ nempe 'modus scribendi longetudinem soni'
"saluus sis, o Andrei. non omnino intellexi quid latine scripseris sed gaudeo quod inuenisti quomodo commode signa illa scribas. :) ceterum, scriptum tuum probaui neque id gustum meum congruere exsistimo. ego enim diuersis omnino rationibus assuetus…"
Sep. 11, 2012
Stanislaüs relīqvit observātiōnem ad sodālem 'Petrus Tulius'
"salue iterum atque iterum, o Petre! :)"
Sep. 5, 2012
Stanislaüs et Petrus Tulius amici nunc sunt
Sep. 5, 2012
Stanislaüs respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Andreus\ nempe 'modus scribendi longetudinem soni'
"nonne te taedet tris clauis premere ut unam solam litteram obtineas? semel uel bis id facere non est molestum, sed quid si plures lineas scribendum est? praeterea, num est facile hos omnes numeros memoria tenere? forsitan ista methodus nunnunquam…"
Sep. 1, 2012
Stanislaüs respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Andreus\ nempe 'modus scribendi longetudinem soni'
"saluus sis! si Windows uteris, maxime suadeo, ut AutoHotkey experiaris (uel potius eius uersionem quae AutoHotkey_L nuncupatur, nam ea ad Vnicodum spectat). hoc est programma et lingua ad scripta destinata, quae imprimis ad «calidas claues…"
Aug. 28, 2012
Fabianus respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Stanislaüs\ nempe 'ad kate'
"Vt videtur, non vera persona sed nocium programma est, quod automatice verba mittit. Rogo ut deleatur."
Apr. 24, 2012
inquit Stanislaüs

ad kate

rogo, o Catharina, aut tace, aut abi. uideant consules!Visne plus videre?
Apr. 19, 2012
Stanislaüs respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Gulielmus Monetti\ nempe 'de Capellani libro...'
"Stanislaus Gulielmo s. d. Estne tibi fortasse in animo in formam electronicam illum librum præclarum convertere ubi eum comparaveris? ::) Equidem primam tantum vel secundam ejus editionem repperi, quibus index fontium deest."
Jan. 27, 2012
Stanislaüs respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Fabianus\ nempe 'Facebook in lingua Latina'
"«Praebitionem verae dies natalis de omnibus usoribus Facebook deposcit ut authenticitatem adiuvetur. De charta tua hanc indicium abscondere potes si vis. Usus suum ex Facebook Privacy Policy regitur.Tu es factus personam peculiarem.…"
Nov. 22, 2011

Profile Information

Ad qvam catēgoriam dēmográphicam pertinēs (secundum sexum et ætātem)? Egō sum ....
iŭvĕnis
Qvī vocātur urbs (oppidum/pāgus) ubi incŏlis?
Voronegium, Russia
Quot annōs nātus (-a) es? Respondē sīc: : "XXII annōs nātus ( nata) sum" (licet et numerālibus arabicis ūtī).
XXVII annōs nātus sum
Quot annōs lingvæ Latīnæ studēs vel studuistī?
aliquot
Ubi nunc studēs vel ubi in præteritīs studuistī lingvæ Latīnæ?
Linguam Latīnam semper ipse sine praeceptōribus discō.
Cūr studēs lingvæ Latīnæ? Cūr hanc lingvam antīqvam vīs discere?
Linguam Latīnam oblectātiōnis causā discō. Volō sīc eam ēdiscere ut linguae peregrīnae generāliter discī solent, id est ut sine molestiā loquī, scrībere ac legere possim. Praetereā, etiam classica opera legere nōn nōlō.
Qvā lingvā, aut qvibus lingvīs sī bilingvis es, prō patriō sermōne lŏqvĕris? "Respondē sīc: Prō patriō sermōne lŏqvor ...
rūssĭcē (русский язык)
Qvās aliās lingvās scīs? Respondē sīc: "Lingvæ qvās sciō sunt ...
anglĭca (English), germānĭca (Deutsch)
Vīsne discere latīnē loqvī? Sī vīs, cūr?
Volō, quia sī quam linguam peregrīnam discō, nempe eā loquī cupiō.
Qvæ est professiō qvam exercēs? Respondē sīc: "Egō sum ....
doctor universitārius
Qvōmodo dēscrībēs mōrēs nātūramqve tuam? Licet plūs qvam ūnam qvālitātem ingeniī ēligere contrāsignandō qvadrātum proprium ad ingenium tuum plēnius vīvidiusqve dēpingendum. Respondē sīc: "Sum ...
hūmānus/ hūmāna

Index Observātiōnum Aliēnārum (11 Observātiōnēs)

Necesse est ut sodālis sis SCHOLAe ut observātiones addās!

Join SCHOLA

horā 2:09pm et die November 18, 2010 dixit Gregorius ...
Placuit mihi multum legisse et pergratias tibi maximas ago accepisse retractationem acutam e perspectu avis - si possim dicere - huius historiae. Olim abhinc fere quadraginta annos cursum per duos semestres in Universitate secutus sum de historia Russiae et effecisti ut has res e memoria mea revocarem. Etiam revocatum erat proverbium "scapere Russianum, invenire Tartarium." Fortasse quod est mihi pluris studii: possumus intrare in colloquium Latine de historia Russiae. Sine dubio, Anglice potest haec legi, sed iucundum est Latine sermocinari.
horā 1:58pm et die November 15, 2010 dixit Gregorius ...
Gratias, Stislave.

Bene abs te explicatum est. Ut olim erat a quodam Polonico Latinista peritissimo mihi explicatum, est quaedam rixa de nomine ipso "Ruthenia," vel "Rutheniani." Hi qui sese aestimant ut "Ruthenos," secundum amicum meum, se vident ut "Slavicos Pricos." Fortasse inest in hac notione quaedam cuius Anglice dicimus "racism," Latine fortasse "Superbia generis." Sed de hac nescio. Alioquin, ut intellego hi homines sunt plerumque Albani Russiani vel Ucraniani, persuasionis Christiani Orthodoxiae. Nonne est rixa veterrima? Haud multum scio de historia Slavica, sed est multi studii.
horā 10:20pm et die November 14, 2010 dixit Gregorius ...
Salve, Stanislave

Legens partem microbiographiae tuae, animadverti te patriam natalem tuam appellare "Ruthenia." Sed, ut teneo, "Ruthenia" non est natio, sed plus pars variarum regionum in quibus sedent homines qui se appellant "Ruthenii" - e.g. pars Russiae Albae, vel Ucraniae. Idcirco, si bene te intellego, dicis te esse ab origine ex his hominibus. Estne ut intellego?
Gratias
Gregorius

Gr
horā 8:34pm et die Octōber 29, 2010 dixit Giulia ...
O, quam pulchra iuvenis :) Ut dicunt - nomen omen. Et certe, tale patre, filia erit optima! Gaudeo legens de ea, iam parvula videtur cupiens vivendi et cognoscendi. Toto corde amplector Te, Sophiam et matrem parvulae :)

De tempestate... Mihi "mente fingendum" non est, bene scio qualis vita sit dum Solis donat temperiem talem! Sed comprehendo Russicis hominibus hoc peius esse quam Italicis ;) Opto et Tibi et mihi non frigidum hiemem :)

Semper optime vale!
Giulia
horā 7:17pm et die Octōber 29, 2010 dixit Giulia ...
Ave, Quase! Ego optime valeo, mihi multum studendum, sed anno venturo ad Universitatem ibo... et hoc gaudio mihi est. Tempestas quoque pulchra est, quod Romae sum, id est in Africa ;)
Certe Tu permultum felicior me es, ut video :) Auguria maxima laetitiae et gaudii praebeo Tibi et parvae filiae Tuae! Quid nomen puellae?
Expecto trepidanter Tua nuntia, carissime!
Vale, Giulia
horā 12:41pm et die Octōber 29, 2010 dixit Gvstāfvs ...
(bonum uultum teum uidēre ...)

hauē! :)
horā 2:21pm et die Māius 27, 2010 dixit Giulia ...
Ave, Quase :) Parce mihi non respondenti, sed pondus studendi magnum est et relictum tempus paullulum...
Valesne? Spero ita. Cum colloqui velis, hic sum! [His in diebus lego de quadratura circuli et introductione complexorum numerorum]
Ad maiora!
horā 8:24pm et die November 11, 2009 dixit Iulia Brandes ...
Forum creavi :-) Revera, idem iam ipsa mecum mente perpendebam, at dubito num praestet paginas an potius categorias creare ad patrias pertinentes. Procede modo, porro videbimus.
horā 1:46pm et die November 9, 2009 dixit Iulia Brandes ...
Gratias, Quase, pro libris abs te propositis, quos iam inserui. Sane non omnia ipsi scimus, qui instituimus Bibliothecam, sperantes et alios strenuos collaboratores interfore. Adhuc exempli gratia omnia nimis ad Germaniam spectant, quoniam Alexander Winkler et ego ambo sumus Germani. Noli ergo dubitare vel timere libros, quos dignos aestimes, ipse addere!
horā 10:31pm et die September 10, 2009 dixit Aloisius ...
Academia, cui nomen Vivarium novum, iam pridem condita est, ut lingua Latina et Graeca viis rationibusque traderentur, quibus humanistae, qui dicuntur, per nonnulla saecula non sine uberrimo fructu usi sunt. Multos per annos iuvenes ex variis totius orbis terrae regionibus oriundi Montellam, in oppidum Campaniae, eo consilio convenerunt, ut inde a mense Octobri ineunte usque ad mensem Iunium exeuntem una vitam degerent communem atque magistros litteras Latinas omnium aetatum, linguam Graecam, historiam philosophiae, artem Latine Graeceque scribendi et loquendi docentes audirent. Non modo inter scholas ipsas cottidianas, verum etiam totum reliquum tempus usus linguae Latinae (et Graecae) est in Academia perpetuus et continuatus: discipuli et inter sese et cum magistris suis a mane usque ad multam noctem Latine loquuntur, neque ulla alia lingua admittitur praeter Graecam, qua colloquia statis temporibus seri solent. Academia est igitur unus fere locus in orbe terrarum, ubi nunc temporis homines sunt, qui perpetuo inter se lingua utuntur Latina. Inde fit, ut brevi omnes discipuli adeo Romanorum sermonem callere incipiant, ut sine ulla molestia nullaque animi contentione integra scriptorum et antiquorum et recentiorum opera Latine exarata expeditissime legere et intellegere possint. Praeter ipsam linguam, in Academia et magistri et discipuli humanitatem in universum omnibus modis omnibusque viis colere conantur. Academia praedita est sat magna bibliotheca, qua ad quadraginta milia voluminum continentur, instrumentis computatoriis et audiovisificis, auditorio scholastico, hortis et campis lusoriis satis amplis et ad discipulorum usus aptis et accommodis.
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. Aedificium, ubi Academiae Lares collocabuntur, viridariis circumdatur amoenissimis, et omni instrumento est praeditum scholae necessarium: praeter enim cubicula multa, sunt ibi atria et oeci magni, auditoria maiora et minora, culinae et triclinium amplissimum, natabulum et campi lusorii.
Scholae inchoabuntur inde a die V mensis Octobris et producentur usque ad diem XIX mensis Iunii anni insequentis. Excipiuntur discipuli inde a XVI usque ad XXV aetatis annum, qui iam aliquatenus elementis linguae Latinae imbuti sint: teneant scilicet satis bene grammaticae fundamenta et satis multa vocabula didicerint. Et victus, et habitatio, et scholae sunt omnino gratuitae: omnes impensae ab opere fundato, c.n. Mnemosyne, beneficiis academicis concessis tolerantur. Accipiuntur quotannis non plures quam quinque et viginti discipuli. Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Discipuli, qui admittantur, normas quasdam vivendi et agendi observare tenentur, quae breviter ita perstringi possunt:

- Non admittuntur potiones alcoholicae, quaelibet medicamina stupefactiva, fistulae et bacilli Nicotiani.
- Modi musici classici tantum coluntur.
- Nullo modo admittuntur obscena (neque verba in colloquiis, in spectaculis, in scriptis, neque alia ullius generis).
- Iuxta illud Senecae (Ep. ad Luc., 5, 1) admonemus omnes iuvenes nobiscum conversantes ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt, faciant aliqua quae in habitu aut genere vitae notabilia sint;
- Servandae sunt normae hygienicae, quae dicuntur.
- Nulla est apud nos veri nominis televisio; semel vel summum bis in hebdomada solemus capsellarum magnetoscopicarum ope pelliculas quasdam spectare.
- Sunt quaedam horae statutae servandae (ientaculi, prandii, cenae, scholarum).
Si quis velit nomen suum Academiae dare, scribat quaesumus ad luigimir@gmail.com; in epistula discipulo indicanda sunt haec:

1. nomen et nomen gentilicium
2. quando et ubi natus sit
3. quae studia perfecerit in schola sive in studiorum universitate
4. quamdiu linguae Latinae studuerit
5. quos scriptores quaeque opera iam legerit
6. quae sint cetera studia et oblectamenta eius praecipua

Litterae mittendae sunt quam primum, et profecto ante diem XXV mensis Septembris.
 
 
 

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service