SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

Martin Apitz
  • 25, mas
  • Ratisbonae
  • Germania
Share on Facebook Communica hoc cum aliis Twitter

Amīcī Sodālis "Martin Apitz"

  • Christianus Aerarius
  • Molendinarius

Martin Apitz's Groups

Martin Apitz's Discussions

Salve, sive quamdiu Linguam reginam discetis?
2 Responsa

instituit hanc disceptātiōnem. Postrēmum autem responsum contribuit Martin Apitz Feb. 19, 2009.

Gifts Received

Gift

Martin Apitz has not received any gifts yet

Da Beneficium

 

Pāgina Sodālis "Martin Apitz"

Schola id agit ut Latīnē scrībendī ars colātur. Ergō scrībite tantummodo Latīnē!

Christianus Aerarius et Martin Apitz amici nunc sunt
Jan. 20, 2010
Versio parva

Ars grammatica

...DE RATIONE LATINE LOQUENDI ACCURATISSIME SCRIBERE.IMMORTALI MEMORIA RETINES: "In foro LATINO estis. Ergo LATINE modo licet scribere."Visne plus videre?
Dec. 26, 2009
Versio parva

Auxilium Autodidacticīs

Sodālēs, quī student linguam Latīnam sine auxiliō magistrōrum, docent aliōs optimōs modōs discendī ipsō solō.
Dec. 26, 2009
Aloisius relīqvit observātiōnem ad sodālem 'Martin Apitz'
"Academia, cui nomen Vivarium novum, iam pridem condita est, ut lingua Latina et Graeca viis rationibusque traderentur, quibus humanistae, qui dicuntur, per nonnulla saecula non sine uberrimo fructu usi sunt. Multos per annos iuvenes ex variis totius…"
Sep. 10, 2009
Martin Apitz respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Martin Apitz\ nempe 'Salve, sive quamdiu Linguam reginam discetis?'
"Certe, epistulas morales Senecae ac commentarios belli gallici Gaii. I. Caesaris ceteraque iam in ludo legit. Suadisne opera auctorum antiquorum legere primo ab initio? Equidem libris paulatim magis ambitiosis factis studere praefero. cura"
Feb. 19, 2009
Martin Apitz et Molendinarius amici nunc sunt
Feb. 17, 2009
Matthaeus respondit ad disceptationem institutam ab sodale cui nomen est Martin Apitz\ nempe 'Salve, sive quamdiu Linguam reginam discetis?'
"Salve, Recte dixisti, multum legere et scribere hoc in foro nos oportet, ut bene scribamus et loquamur. Legistine iam aliquid apud auctores antiquos? Cura ut valeas Mattheus"
Feb. 17, 2009
Martin Apitz nŏvāvit phōtographiam microautobiográphĭcam suam
Feb. 17, 2009

Profile Information

Ad qvam catēgoriam dēmográphicam pertinēs (secundum sexum et ætātem)? Egō sum ....
adulescēns (vel: adolescēns)
Qvī vocātur urbs (oppidum/pāgus) ubi incŏlis?
Saarlouis
Quot annōs nātus (-a) es? Respondē sīc: : "XXII annōs nātus ( nata) sum" (licet et numerālibus arabicis ūtī).
XXI annos natus sum
Quot annōs lingvæ Latīnæ studēs vel studuistī?
annos X
Ubi nunc studēs vel ubi in præteritīs studuistī lingvæ Latīnæ?
Ratisbonae

Index Observātiōnum Aliēnārum (2 Observātiōnēs)

Necesse est ut sodālis sis SCHOLAe ut observātiones addās!

Join SCHOLA

horā 4:58pm et die September 26, 2011 dixit Matthias Androgynyx ...

Heus, Martîne!

 

Quandô hôc in locô versâris? Sunte tempora certa?

 

Valê!

 

Matthiâs

horā 9:26pm et die September 10, 2009 dixit Aloisius ...
Academia, cui nomen Vivarium novum, iam pridem condita est, ut lingua Latina et Graeca viis rationibusque traderentur, quibus humanistae, qui dicuntur, per nonnulla saecula non sine uberrimo fructu usi sunt. Multos per annos iuvenes ex variis totius orbis terrae regionibus oriundi Montellam, in oppidum Campaniae, eo consilio convenerunt, ut inde a mense Octobri ineunte usque ad mensem Iunium exeuntem una vitam degerent communem atque magistros litteras Latinas omnium aetatum, linguam Graecam, historiam philosophiae, artem Latine Graeceque scribendi et loquendi docentes audirent. Non modo inter scholas ipsas cottidianas, verum etiam totum reliquum tempus usus linguae Latinae (et Graecae) est in Academia perpetuus et continuatus: discipuli et inter sese et cum magistris suis a mane usque ad multam noctem Latine loquuntur, neque ulla alia lingua admittitur praeter Graecam, qua colloquia statis temporibus seri solent. Academia est igitur unus fere locus in orbe terrarum, ubi nunc temporis homines sunt, qui perpetuo inter se lingua utuntur Latina. Inde fit, ut brevi omnes discipuli adeo Romanorum sermonem callere incipiunt, ut sine ulla molestia nullaque animi contentione integra scriptorum et antiquorum et recentiorum opera Latine exarata expeditissime legere et intellegere possint. Praeter ipsam linguam, in Academia et magistri et discipuli humanitatem in universum omnibus modis omnibusque viis colere conantur. Academia praedita est sat magna bibliotheca, qua ad quadraginta milia voluminum continentur, instrumentis computatoriis et audiovisificis, auditorio scholastico, hortis et campis lusoriis satis amplis et ad discipulorum usus aptis et accommodis.
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. Aedificium, ubi Academiae Lares collocabuntur, viridariis circumdatur amoenissimis, et omni instrumento est praeditum scholae necessarium: praeter enim cubicula multa, sunt ibi atria et oeci magni, auditoria maiora et minora, culinae et triclinium amplissimum, natabulum et campi lusorii.
Scholae inchoabuntur inde a die V mensis Octobris et producentur usque ad diem XIX mensis Iunii anni insequentis. Excipiuntur discipuli inde a XVI usque ad XXV aetatis annum, qui iam aliquatenus elementis linguae Latinae imbuti sint: teneant scilicet satis bene grammaticae fundamenta et satis multa vocabula didicerint. Et victus, et habitatio, et scholae sunt omnino gratuitae: omnes impensae ab opere fundato, c.n. Mnemosyne, beneficiis academicis concessis tolerantur. Accipiuntur quotannis non plures quam quinque et viginti discipuli. Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Discipuli, qui admittantur, normas quasdam vivendi et agendi observare tenentur, quae breviter ita perstringi possunt:

- Non admittuntur potiones alcoholicae, quaelibet medicamina stupefactiva, fistulae et bacilli Nicotiani.
- Modi musici classici tantum coluntur.
- Nullo modo admittuntur obscena (neque verba in colloquiis, in spectaculis, in scriptis, neque alia ullius generis).
- Iuxta illud Senecae (Ep. ad Luc., 5, 1) admonemus omnes iuvenes nobiscum conversantes ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt, faciant aliqua quae in habitu aut genere vitae notabilia sint;
- Servandae sunt normae hygienicae, quae dicuntur.
- Nulla est apud nos veri nominis televisio; semel vel summum bis in hebdomada solemus capsellarum magnetoscopicarum ope pelliculas quasdam spectare.
- Sunt quaedam horae statutae servandae (ientaculi, prandii, cenae, scholarum).
Si quis velit nomen suum Academiae dare, scribat quaesumus ad luigimir@gmail.com; in epistula discipulo indicanda sunt haec:

1. nomen et nomen gentilicium
2. quando et ubi natus sit
3. quae studia perfecerit in schola sive in studiorum universitate
4. quamdiu linguae Latinae studuerit
5. quos scriptores quaeque opera iam legerit
6. quae sint cetera studia et oblectamenta eius praecipua

Litterae mittendae sunt quam primum, et profecto ante diem XXV mensis Septembris.
 
 
 

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service