SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

  • Ascriptiones Diarii - Blogs
  • Disceptātiōnēs, Disputātiōnēs, et Certamina
  • Ēventūs
  • Greges
  • Phōtographiæ
  • Photo Albums
  • Videográmmata

Amīcī Sodālis "Iohannes Alatius"

  • Victor Frans
  • Daniel
  • Seumas Macdonald
  • Iustus Viator  (Justin Bailey)
  • Molendinarius

Gifts Received

Gift

Iohannes Alatius has not received any gifts yet

Da Beneficium

 

Pāgina Sodālis "Iohannes Alatius"

Schola id agit ut Latīnē scrībendī ars colātur. Ergō scrībite tantummodo Latīnē!

Iohannes Alatius et Victor Frans amici nunc sunt
Oct. 6, 2012
Daniel relīqvit observātiōnem ad sodālem 'Iohannes Alatius'
"Salve Iohannes! Video te sueticum esse, ut ego :). Stockholmiae habito. Studesne ad universitatem upsaliensem? Daniel"
Dec. 25, 2009
Aloisius relīqvit observātiōnem ad sodālem 'Iohannes Alatius'
"Academia, cui nomen Vivarium novum, iam pridem condita est, ut lingua Latina et Graeca viis rationibusque traderentur, quibus humanistae, qui dicuntur, per nonnulla saecula non sine uberrimo fructu usi sunt. Multos per annos iuvenes ex variis totius…"
Sep. 10, 2009
Molendinarius relīqvit observātiōnem ad sodālem 'Iohannes Alatius'
"Re: Pyramis et Thysbe Bene cantavisti, Iohanne. Censeo recitatio perutile nobis sit, et qvod mihi placet, nunc in voce auditur non solum numeros, non solum ictus, qvod difficile est in recitatio recte pronuntianda , sed oculis non sine impetu…"
Jul. 6, 2009

Profile Information

Qvī vocātur urbs (oppidum/pāgus) ubi incŏlis?
Suecia, in urbe Upsalia
Quot annōs nātus (-a) es? Respondē sīc: : "XXII annōs nātus ( nata) sum" (licet et numerālibus arabicis ūtī).
25

Index Observātiōnum Aliēnārum (6 Observātiōnēs)

Necesse est ut sodālis sis SCHOLAe ut observātiones addās!

Join SCHOLA

horā 5:08pm et die December 25, 2009 dixit Daniel ...
Salve Iohannes! Video te sueticum esse, ut ego :). Stockholmiae habito. Studesne ad universitatem upsaliensem?

Daniel
horā 10:27pm et die September 10, 2009 dixit Aloisius ...
Academia, cui nomen Vivarium novum, iam pridem condita est, ut lingua Latina et Graeca viis rationibusque traderentur, quibus humanistae, qui dicuntur, per nonnulla saecula non sine uberrimo fructu usi sunt. Multos per annos iuvenes ex variis totius orbis terrae regionibus oriundi Montellam, in oppidum Campaniae, eo consilio convenerunt, ut inde a mense Octobri ineunte usque ad mensem Iunium exeuntem una vitam degerent communem atque magistros litteras Latinas omnium aetatum, linguam Graecam, historiam philosophiae, artem Latine Graeceque scribendi et loquendi docentes audirent. Non modo inter scholas ipsas cottidianas, verum etiam totum reliquum tempus usus linguae Latinae (et Graecae) est in Academia perpetuus et continuatus: discipuli et inter sese et cum magistris suis a mane usque ad multam noctem Latine loquuntur, neque ulla alia lingua admittitur praeter Graecam, qua colloquia statis temporibus seri solent. Academia est igitur unus fere locus in orbe terrarum, ubi nunc temporis homines sunt, qui perpetuo inter se lingua utuntur Latina. Inde fit, ut brevi omnes discipuli adeo Romanorum sermonem callere incipiant, ut sine ulla molestia nullaque animi contentione integra scriptorum et antiquorum et recentiorum opera Latine exarata expeditissime legere et intellegere possint. Praeter ipsam linguam, in Academia et magistri et discipuli humanitatem in universum omnibus modis omnibusque viis colere conantur. Academia praedita est sat magna bibliotheca, qua ad quadraginta milia voluminum continentur, instrumentis computatoriis et audiovisificis, auditorio scholastico, hortis et campis lusoriis satis amplis et ad discipulorum usus aptis et accommodis.
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. Aedificium, ubi Academiae Lares collocabuntur, viridariis circumdatur amoenissimis, et omni instrumento est praeditum scholae necessarium: praeter enim cubicula multa, sunt ibi atria et oeci magni, auditoria maiora et minora, culinae et triclinium amplissimum, natabulum et campi lusorii.
Scholae inchoabuntur inde a die V mensis Octobris et producentur usque ad diem XIX mensis Iunii anni insequentis. Excipiuntur discipuli inde a XVI usque ad XXV aetatis annum, qui iam aliquatenus elementis linguae Latinae imbuti sint: teneant scilicet satis bene grammaticae fundamenta et satis multa vocabula didicerint. Et victus, et habitatio, et scholae sunt omnino gratuitae: omnes impensae ab opere fundato, c.n. Mnemosyne, beneficiis academicis concessis tolerantur. Accipiuntur quotannis non plures quam quinque et viginti discipuli. Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Discipuli, qui admittantur, normas quasdam vivendi et agendi observare tenentur, quae breviter ita perstringi possunt:

- Non admittuntur potiones alcoholicae, quaelibet medicamina stupefactiva, fistulae et bacilli Nicotiani.
- Modi musici classici tantum coluntur.
- Nullo modo admittuntur obscena (neque verba in colloquiis, in spectaculis, in scriptis, neque alia ullius generis).
- Iuxta illud Senecae (Ep. ad Luc., 5, 1) admonemus omnes iuvenes nobiscum conversantes ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt, faciant aliqua quae in habitu aut genere vitae notabilia sint;
- Servandae sunt normae hygienicae, quae dicuntur.
- Nulla est apud nos veri nominis televisio; semel vel summum bis in hebdomada solemus capsellarum magnetoscopicarum ope pelliculas quasdam spectare.
- Sunt quaedam horae statutae servandae (ientaculi, prandii, cenae, scholarum).
Si quis velit nomen suum Academiae dare, scribat quaesumus ad luigimir@gmail.com; in epistula discipulo indicanda sunt haec:

1. nomen et nomen gentilicium
2. quando et ubi natus sit
3. quae studia perfecerit in schola sive in studiorum universitate
4. quamdiu linguae Latinae studuerit
5. quos scriptores quaeque opera iam legerit
6. quae sint cetera studia et oblectamenta eius praecipua

Litterae mittendae sunt quam primum, et profecto ante diem XXV mensis Septembris.
horā 10:42am et die Iūlius (Qvintīlis) 6, 2009 dixit Molendinarius ...
Re: Pyramis et Thysbe

Bene cantavisti, Iohanne. Censeo recitatio perutile nobis sit, et qvod mihi placet, nunc in voce auditur non solum numeros, non solum ictus, qvod difficile est in recitatio recte pronuntianda , sed oculis non sine impetu recitas lacrimantibus. Cura et Valeas.
horā 1:06am et die Māius 4, 2008 dixit Molendinarius ...
Iohanni,
Non scripsi menses duobus. Mea culpa. Operam magnam est tralere hoc cybersitus ex anglice. Latinam meam non peritus est, scit, ergo et ego et johanne dublierius laboremus ut 'Schola' in linguam latinam tralendum. Opus mei est Adler, hodie tertia pars Adler factum est, et multi sunt auditores. Gratias tibi ago. Cogito mihi bis annos plus sit......codex adleri vero magnus est.

C et V

metrodorus.
horā 7:55pm et die Ianuārius 31, 2008 dixit Iohannes Alatius ...
Imprīmīs tē scīre velim mē industriam tuam valdē admīrārī, et tibi grātiās agere, quod studium Latinae linguae iterum prōmōvistī.

Quod ad errāta tua attinet, "xx commentarium in diarium componat pertinere ad yy" mihi mendum vidētur. An "pertinentem" pro "pertinere" scrībere cōgitāvistī? Quō mūtātō, bene erit, putō.

Aliter dīcere possīs: "xx commentārium in diārium composuit dē argūmentō yy".

Cūrā ut valeās!
horā 3:16pm et die Ianuārius 31, 2008 dixit Molendinarius ...
Iohanni,
Forum ex Lingua Anglicana in Latinum sermonem verto. Ex erroribus disco: quaeso, mendorum meorum emendetis?
c et v
evan.
 
 
 

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service