Cid2065 has not received any gifts yet
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
89 Sodālēs
70 Sodālēs
60 Sodālēs
55 Sodālēs
47 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
23 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by

Index Observātiōnum Aliēnārum (1 Observātiō)
Necesse est ut sodālis sis SCHOLAe ut observātiones addās!
Join SCHOLA
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. Aedificium, ubi Academiae Lares collocabuntur, viridariis circumdatur amoenissimis, et omni instrumento est praeditum scholae necessarium: praeter enim cubicula multa, sunt ibi atria et oeci magni, auditoria maiora et minora, culinae et triclinium amplissimum, natabulum et campi lusorii.
Scholae inchoabuntur inde a die V mensis Octobris et producentur usque ad diem XIX mensis Iunii anni insequentis. Excipiuntur discipuli inde a XVI usque ad XXV aetatis annum, qui iam aliquatenus elementis linguae Latinae imbuti sint: teneant scilicet satis bene grammaticae fundamenta et satis multa vocabula didicerint. Et victus, et habitatio, et scholae sunt omnino gratuitae: omnes impensae ab opere fundato, c.n. Mnemosyne, beneficiis academicis concessis tolerantur. Accipiuntur quotannis non plures quam quinque et viginti discipuli. Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Discipuli, qui admittantur, normas quasdam vivendi et agendi observare tenentur, quae breviter ita perstringi possunt:
- Non admittuntur potiones alcoholicae, quaelibet medicamina stupefactiva, fistulae et bacilli Nicotiani.
- Modi musici classici tantum coluntur.
- Nullo modo admittuntur obscena (neque verba in colloquiis, in spectaculis, in scriptis, neque alia ullius generis).
- Iuxta illud Senecae (Ep. ad Luc., 5, 1) admonemus omnes iuvenes nobiscum conversantes ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt, faciant aliqua quae in habitu aut genere vitae notabilia sint;
- Servandae sunt normae hygienicae, quae dicuntur.
- Nulla est apud nos veri nominis televisio; semel vel summum bis in hebdomada solemus capsellarum magnetoscopicarum ope pelliculas quasdam spectare.
- Sunt quaedam horae statutae servandae (ientaculi, prandii, cenae, scholarum).
Si quis velit nomen suum Academiae dare, scribat quaesumus ad luigimir@gmail.com; in epistula discipulo indicanda sunt haec:
1. nomen et nomen gentilicium
2. quando et ubi natus sit
3. quae studia perfecerit in schola sive in studiorum universitate
4. quamdiu linguae Latinae studuerit
5. quos scriptores quaeque opera iam legerit
6. quae sint cetera studia et oblectamenta eius praecipua
Litterae mittendae sunt quam primum, et profecto ante diem XXV mensis Septembris.