SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

Indicia

Vocabularium

VOCABULARIUM LATINUM SCHOLAE

Sodālēs 70
Gesta Recentissima: Sep. 30, 2012

Forum Disceptātiōnum

Quomodo dicitur Latine "Lateral Thinking?" 5 Responsa

Instituit Adamus Tizocgringius Texianus. Postrēmum autem responsum contribuit Antonius Ægidius Myrrheus Aug. 25, 2011.

De cerealibus 5 Responsa

Instituit nuda pedem. Postrēmum autem responsum contribuit nuda pedem Sep. 10, 2010.

Automobilium? 10 Responsa

Instituit Gaius Petronius Postumus. Postrēmum autem responsum contribuit Viridius Aug. 6, 2010.

Index Commentationum

Visne commentationem hic scribere? Scribe ergo!

Necesse est te sodalem esse 'VocabulariumE' ut liceat tibi commentationes ascribere.

Observātiō Sodālis Iohannes Neoeboracensis diē Augustus (Sextīlis) 20, 2010 hōrā 7:29pm
Quid numerus mihi rectior videretur rogasti. Cletus noster Pavanetto, in pagina 78 libri eius "Elementa Linguae...", tertiam optionem (3) "unus et vicesimus" praefert. Intra autem interclusiones optionem primam agnoscit. Mea sententia, quaeque forma quae abs te numeratur recte est. Littera "n" ante "-simus" in numeris ordinalibus saepius apparet.
Observātiō Sodālis Adamus Tizocgringius Texianus diē Augustus (Sextīlis) 20, 2010 hōrā 6:41pm
De Numeris Ordinalibus
Quid numerus vobis rectior videtur?

(1)vicesimus primus vel (2)vicensimus primus vel (3) unus et vicensimus vel (4) unus et vicesimus.

(1) ex "A Latin Grammar" per Guildersleeve et Lodge.
(2) ex "A Latin Grammar" per William Gardner Hale et ex liber Adlerianus.
(3) ex "New Latin Grammar" per Allen et Greenough
(3) et (4) ex "New Latin Grammar" per Charles E. Bennett.

Quid ex omnibus vobis usitatissimus videtur?

Quis me omnia bene explicare possit?

Adamus
Observātiō Sodālis Adamus Tizocgringius Texianus diē Iūlius (Qvintīlis) 31, 2010 hōrā 10:56pm
"user-friendly" - facilis usū ?
Observātiō Sodālis Pokora diē Iūlius (Qvintīlis) 19, 2010 hōrā 12:45pm
Ita dico :

Calcei mei 5 palmis longi sunt.

Stola tua 14 palmis lata est. Haec stola 2 palmis latior est.

Quam altus est ? 5 pedibus 3 palmis 2 digitis altus est.

Velim lixiviam ingenti magnitudine (vel lixiviae dolium).
Observātiō Sodālis nuda pedem diē Iūlius (Qvintīlis) 19, 2010 hōrā 12:44am
Secundum dictionarium meum, "size" statura (hispanice "talla") aut corporis forma (hispanice "talle") diceretur, spero hoc te adiuvare.
Observātiō Sodālis Adamus Tizocgringius Texianus diē Iūlius (Qvintīlis) 18, 2010 hōrā 5:12pm
hoc in grege interretali "alt.language.latin" (http://groups.google.com/group/alt.language.latin/topics) rogavi, sed iterum hoc rogabo.

Quomodo dicitur Latine vocabulum quod Anglice "size" sonat ut in exempla sequentia:

I take size 5 shoes (American).

I take size 14 in a dress.

What size are you?

What size do you take?

What is your hat size? your shoe size?

This dress is two sizes too big.

I’d like the large size of laundry detergent.

My bra size is 52DD.

I take a size 12.

you waist size? you chest size? what is your inseam?

Vobis ago gratias sescentas.

Adamus
Observātiō Sodālis Gaius Petronius Postumus diē Februārius 3, 2010 hōrā 11:48pm
Amice Ioannes, varias disputationes, si mihi licet, agam adversus verba quaedam a te proposita.

Primum omnium me nova verba creare malle quam, ut Vaticanum facit (cfr.: http://www.vatican.va/roman_curia/institutions_connected/latinitas/...), explanare signicationes, dicere volo. Id est, si possibile sit unum verbum, melius quam explanatio. V.gr.: follis canistrique ludis (ut proponitur sede Vaticana), ad “basket-ball” (hisp.: baloncesto) significandum. Bene, opinor potius “cistafollis” uti. Una notio, unum verbum si possibile.

Hae dicta, tibi dicam de verbis a me disputatis:

depono, -ere: to download (syn: deveho, -ere) -> "sumere" vel "accipere" (ab interrete) melius mihi videntur.
rerum condicio: situation, state of affairs -> iam dictum Latinum “status quo” est.
appello -ere, appuli, appulsum: to land, touch land, touch ground (aeron.) -> ad terram venire ab alto -> adterrare (adterro-as-are-avi-atum), et cum “dt” > “tt” fit, tum “atterrare”.
Eiusdemmodi “admarare” ut quod hispanice “amerizar” (ad mare venire ab alto) dicamus; atque “allunare” ut quod hispanice “alunizar” (ad lunam venire ab alto) enodemus.
Hinc atterratio-onis vel atterratus-us (hispanice: aterrizaje; anglice: landing); amaritio vel amaritus (hisp.: amerizaje); et allunatio vel allunatus (hisp.: alunizaje).
in melius mutare/mutari: to change for the better -> bene, ac etiam “in melius fieri”.
percontatrum spatiale: space probe (NASA) -> potius "experimentum spatiale" mihi videtur.
speculatrum spatiale: space probe -> iddem prius.
accumulatrum, -i: battery (storage battery) -> opinor melius “accumulator” (angl.: battery; hisp.: batería), itaque “accumulatrum” (hisp.: cargador) ut enodemus apparatum ubi parvi accumulatores denuo energia onerantur.
lamina solaris (f) -ae: solar panel (NASA) -> bene, etiam “pluteus solaris”.
loca virentia (n.pl.): green areas, green acres, green spaces -> iam verba “viridarium” est.
Obiter dicta, non intellego qua de causa dicitur “hortus” pro “viridia”, nam ille locus ubi holera coluntur, hae autem flores plantaeque. Fortasse ut hispanus distinguo (hortus a viridia) dum anglice, germanice, immo italice iddem verbum ambibus utuntur (garden, Garte, giardino, respective).
commeatus publicus, -us/-i: traffic -> bene, etiam “frequentia viaria” vel solum “traficum” ut novissimum verbum. Quare non?. Nonne sumunt hodiernae linguae e aliis verba nova? Igitur lingua Latina, si per se non potest, ex aliis sumere oportet.
Africa Australis (f): South Africa -> quoque vidi et placuit “Austroafrica” (cfr.: http://qah.over-blog.es/).
hocceus glacialis: (m) ice-hockey -> iam vidi “alsulegia glacialis” in Ephemeris (cfr.: http://www.alcuinus.net/ephemeris/ )
die Dominico: on Sunday -> bene, etiam “dies Solis” vel “dies Domini”.
in finem venire: to come to an end -> simpliciter “finire”.

Et bene, assentierisne mecum?
Vos valere iubeo.
Observātiō Sodālis Gaius Petronius Postumus diē Ianuārius 24, 2010 hōrā 11:48pm
Clemens, terminatio "-tor" fert ideam homini agentis. Contra, terminatio "-trum" ideam apparatus, machinae dat.
Quamobrem "computatrum" vel "ordinatrum" machinam refert, "computator" autem vel "ordinator" quem computat.
Observātiō Sodālis clemens villalba diē Ianuārius 24, 2010 hōrā 10:00pm
pax orbis, dico.
Observātiō Sodālis clemens villalba diē Ianuārius 24, 2010 hōrā 9:58pm
non esse melior "computator vel ordinator" ut moderne describere " computer", dico enim, vos scietis. et paci mundanae melior non erit pax mundi vel pax orbi.
 

Sodālēs:

 
 
 

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service