SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

Officio iussus, eloquentiae ornatis utens ad orationem suam componendam, anonymus quidam auctor hanc laudem Hispaniae scripsit, sancti Iacobi praesentia Deo dotata hanc terram felicem esse dicens, undecimo seculo exeunte. Hoc enim in sermone "Exultemus in Domino" adhibitum, qui intra codice Calixtino nunc praeclarissimo inest. Hic vobis linquo:

Gaude ergo Hispania tanto illustrata iubare, tripudia supersticionis exuta errore. Gaude quia per adventum tanti hospitis beluinam ferocitatem deposuisti, et humilis Christi iugo cervicem prius indomitam supposuisti. Plus enim tibi contulit beati Iacobi humilitas, quam omnium regum tuorum immanitas; illa etenim te sublevavit ad celum: isti te depresserunt ad baratrum; ille te coinquinaverunt idolis sacrificando, illa te mundificavit cultum veri dei tradendo. Felix es Hispania rerum plurimarum copia, sed felicior es beati Iacobi presencia; felix es quia in temperie similis es paradiso, sed felicior es quia comissa es celi paranimpho. Olim quidem pro columnis Herculis fama vane opinionis fueras gloriosa, sed nunc beato Iacobo firmissima columna felicius es subnixa; ille perniciosa supersticione te illexerunt diabolo, hec pia intercessione te innexuit creatori tuo; ille lapidee tuam augebant infidelitatem, hec spiritualis adquisivit tibi gratiam salutarem.

 


His laudibus fontem Isidorum Hispaliensem sanctum esse videtur, ut amplissimi viri, a quibus mediae aetatis scripta servantur, censent, sed ego alia laudum exempla infeliciter nescio. Scitisne aliquod? Scriptum sicut laudem non solum Hispaniae, vero etiam aliarum nationum terrarumque legistis?

Views: 144

Responde ad hoc

Responsa ad hanc disceptātiōnem

Ego typis evulgo hic loci dolorosus reditus iuvenis Caroli IV patriam regionem Boemorum.

 

"Tunc pater noster procedens versus comitatum Luczemburgensem propter quandam guerram, commisit nobis auctoritatem suam temporibus absencie sue in Boemia. Et sic cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum.

Quod regnum invenimus ita desolatum, quod nec unum castrum invenimus liberum, quod non esset obligatum cum omnibus bonis regalibus, ita quod non habebamus ubi manere, nisi in domibus civitatum sicut alter civis.

Castrum vero Pragense ita desolatum, destructum ac comminutum fuit.

Ubi de novo palacium magnum et pulchrum cum magnis sumptibus edificari procuravimus, prout hodierna die apparet intuentibus.

Illis autem temporibus dederat nobis pater noster marchionatum Moravie et eodem titulo utebamur.

Videns autem communitas de Boemia proborum virorum, quod eramus de antiqua stirpe regum Boemorum, diligentes nos dederunt nobis auxilium ad recuperanda castra et bona regalia.

Et habebamus multos paratos militares servientes, et prosperabatur regnum de die in diem, diligebatque nos communitas bonorum, mali vero timentes precavebant a malo, et iusticia sufficienter vigebat in regno,

Et sic tenuimus capitaneatum regni meliorando de die in diem per duos annos."

De vita Caroli (Curriculum vitae Caroli IV.)

 

valete et gaudete semper  Petrus Tulius

Grātiās tibi, Tulī, magnās ob tāle pulchrum Mediae Latīnitātis exemplum ago :-)

Valdē enim hōc loco ēditō gaudeō, cui Media sit Latīnitās omnis fere ignōta atque obscūra, quamvīs multitūdō ratiōnum scrībendī ipsa temporis illīus mihi maximē placeat, vītae, nōn nōrmīs nīmis angustīs vītamque suffocantibus faventī.

Valē(te),

Matthiās Androgynyx

RSS

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service