Quis possit me adiuvare?
Legebam principum liberculi scripti a Caroli Marx latine de aetatis Augusti sed non potuit bene intelligere:
Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura occurunt, ex quibus de ea judicari potest; primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus, nam, si ostenderis, aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium judicium, versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes
In secunda pars mihi videtur aliquid vacat, sed fieri non potest
Potestisne me adiuvare?
Gratias vobis ago
Affixula:
Communica hoc cum aliis Twitter Facebook
Views: 193
Internexus Perpetuus Responsum Sodālis Michael diē Iūnius 25, 2012 hōrā 7:44pm Salve Maxime,
Ut notas, periodus haec est sat intrincata, sed meo judicio nihil videtur deesse. Spero me non falsum esse in interpretando. Ecce lectio mea:
illis [aetatibus dissimilem] vero, quas [si ostenderis] [aequalium et recentium judicium], [versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis], dissimilem [fuisse Augusti aetatem], de ea ex aliis conjecturam facere potes.
Quod aliter dici posset
Primum comparatio potest oriri cum aliis Romanae historiae aetatibus, si monstraberis eas aetates priores, quas felices appelant, fuisse Augusti aetati similes. Quodsi monstraberis eas, per quas secundum judicium et aequalium et recentium, versi et mutati mores in pejorem partem sunt, respublica in factiones est divisa, in bello etiam res male sunt gestae, eas quidem aetates esse dissimiles illi Augusti aetati, de ea aetati ex aliis aetatibus conjecturam facere potes.
Quod sibi vult
Potes saltem duobus modis perpendere indolem Augusti aetatis. Primum omnium potes eam comparere cum aetatibus felicibus et quaerere quonam modo fuerit eis similis. Deinde potes eam comparare cum temporibus cum jam omnia sive pessum ibant sive ire minabantur. Quodsi facias, conjecturam ex aliis partibus (praeter similitudines cum aetatibus felicibus) facere poteris.
Valeas quam optime.
Michael.
Internexus Perpetuus Responsum Sodālis Maximus diē Iūnius 26, 2012 hōrā 7:04pm per quas secundum judicium
versi et mutati mores in pejorem partem sunt.. versis et mutatis moribus in peiorem partem... versis ablativus pluralis est de participio passato verbi verto , igitur signifacatum passivum habet et significat revolvere... nonne..
gratias tibi ago.. modo intellego
Internexus Perpetuus Responsum Sodālis Michael diē Iūnius 27, 2012 hōrā 12:16am melius fortasse intellegitur si "judicum [est]" legeris. hoc saltem censeo ego. Valeas :)
Internexus Perpetuus Responsum Sodālis Aloisius diē Iūnius 29, 2012 hōrā 9:22pm Mi Michael, mihi in hac sententia Carolus Marx ipse, aut ii qui dissertationem descripsere, unum et alterum verbum praeteriisse videntur. Nam non equidem credo grammatice verborum circuitum ita intellegi posse, ut tu, etsi ingeniose, qui soles, proponis. Sensus quidem est sine dubio ille, quem facile deprehendisti; sed censeo (fortasse autem fallor) verba, quae sunt "infelices habuit" aut "infelices duxit" aut etiam "infelices vocavit" esse praetermissa. Tota sententia igitur hoc modo, si recte conicio, est rescribenda:
"Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura occurunt, ex quibus de ea judicari potest; primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus; nam, si ostenderis aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium judicium -- versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis -- infelices vocavit, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes."
At non unus est locus in quo aut Marx ipse, aut librarius quidam neglegentius scripsit. Non est tamen hic locus ad hanc rem perpurgandam.
Tu, mi Michael, cura ut quam optime valeas, et conserva te mihi, qui quasi filium te diligo.
Tu, o Maxime, basilice valeas, et, ut facis, Latinitatem strenue colere pergas.
Internexus Perpetuus Responsum Sodālis Maximus diē Iūnius 30, 2012 hōrā 10:53am esne ille Aloisius? honoratus sum quod velles magna scientia in hac quaestione nos adiuvare.
Internexus Perpetuus Responsum Sodālis Michael diē Iūnius 30, 2012 hōrā 10:09pm Quid verbis? Cedo doctioribus argumentis doctioris viri. Haec omnia habent sensum, dicam etiam me aliquid suspicatum esse, conatumque textum clariorem in rete invenire, at id male provenit. Gratias iterum! Te compelctor.
Salve, domine, salve domina, et benigne te excipimus in
SCHOLA
Preme hīc ut sodālis asciscāris (sign up).
aut Preme hīc ut situm intrēs (sign in).
XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29
XXIII/07/XII £29 - W.B.
XXIII/07/XII £20 - S.M.
XXX/07/XII £100 Universitas Scholarum Pekingensis 北京
Gratias agimus
_________________
Ergo apud mensam habemus pecuniam:
£149
et
$29
__________________
Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008
Iūnius 14, 2013 at 8am to Augustus (Sextīlis) 17, 2013 at 9pm – Accademia Vivarium novum
Academia Vivarii novi, quae sedem Romae habet, velut quotannis etiam hoc anno scholae aestivas instituet ad quas omnes, qui linguam Latinam discere cupiant, invitantur; quae scholae duos menses integ…
Organized by Georgius A. Laminarius | Type: scholae, aestivae
September 18, 2013 at 12am to September 22, 2013 at 1am – Vindobonae
Hic conventus Acadēmiae Latīnitātī fovendae, quem hōc annō futūrum obiter in eiusdem Acadēmiae pāginīs invēnī, DE LAVDIBVS īnscrībitur. Certē dē genere dēmōnstrātīvō multum audiēmus - certa autem ser…
Organized by INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE LATINITATIS VNIV.VIND., ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA, LVPA SOCIETATE | Type: conventus
89 Sodālēs
70 Sodālēs
60 Sodālēs
55 Sodālēs
47 Sodālēs
44 Sodālēs
37 Sodālēs
36 Sodālēs
33 Sodālēs
23 Sodālēs
20 Sodālēs
19 Sodālēs
18 Sodālēs
17 Sodālēs
15 Sodālēs
15 Sodālēs
13 Sodālēs
11 Sodālēs
© 2013 Created by Molendinarius.
Powered by
