SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

Quis possit me adiuvare?

Legebam principum liberculi scripti a Caroli Marx latine de aetatis Augusti sed non potuit bene intelligere:

 

Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura occurunt, ex quibus de ea judicari potest; primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus, nam, si ostenderis, aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium judicium, versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes

 

In secunda pars mihi videtur aliquid vacat, sed fieri non potest

Potestisne me adiuvare?

Gratias vobis ago

Views: 196

Responde ad hoc

Responsa ad hanc disceptātiōnem

Salve Maxime,

Ut notas, periodus haec est sat intrincata, sed meo judicio nihil videtur deesse. Spero me non falsum esse in interpretando. Ecce lectio mea:

illis [aetatibus dissimilem] vero, quas [si ostenderis] [aequalium et recentium judicium], [versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis], dissimilem [fuisse Augusti aetatem], de ea ex aliis conjecturam facere potes.

 

Quod aliter dici posset

 

Primum comparatio potest oriri cum aliis Romanae historiae aetatibus, si monstraberis eas aetates priores, quas felices appelant, fuisse Augusti aetati similes. Quodsi monstraberis eas, per quas secundum judicium et aequalium et recentium, versi et mutati mores in pejorem partem sunt, respublica in factiones est divisa, in bello etiam res male sunt gestae, eas quidem aetates esse dissimiles illi Augusti aetati, de ea aetati ex aliis aetatibus conjecturam facere potes.

 

Quod sibi vult

 

Potes saltem duobus modis perpendere indolem Augusti aetatis. Primum omnium potes eam comparere cum aetatibus felicibus et quaerere quonam modo fuerit eis similis. Deinde potes eam comparare cum temporibus cum jam omnia sive pessum ibant sive ire minabantur. Quodsi facias, conjecturam ex aliis partibus (praeter similitudines cum aetatibus felicibus) facere poteris.

 

Valeas quam optime.

Michael.

per quas secundum judicium

 

versi et mutati mores in pejorem partem sunt..  versis et mutatis moribus in peiorem partem... versis ablativus pluralis  est de participio passato verbi verto , igitur signifacatum passivum habet et significat revolvere... nonne..

gratias tibi ago.. modo intellego

 

 

 

 

melius fortasse intellegitur si "judicum [est]" legeris. hoc saltem censeo ego. Valeas :)

Mi Michael, mihi in hac sententia Carolus Marx ipse, aut ii qui dissertationem descripsere,  unum et alterum verbum praeteriisse videntur. Nam non equidem credo grammatice verborum circuitum ita intellegi posse, ut tu, etsi ingeniose, qui soles, proponis. Sensus quidem est sine dubio ille, quem facile deprehendisti; sed censeo (fortasse autem fallor) verba, quae sunt "infelices habuit" aut "infelices duxit" aut etiam "infelices vocavit" esse praetermissa. Tota sententia igitur hoc modo, si recte conicio, est rescribenda:

"Quaerenti, qualis Augusti aetas fuerit, plura occurunt, ex quibus de ea judicari potest; primum comparatio cum aliis Romanae historiae aetatibus; nam, si ostenderis aetatibus prioribus, quas felices appellant, similem fuisse Augusti aetatem, illis vero, quas aequalium et recentium judicium -- versis et mutatis moribus in pejorem partem, republica in factiones divisa, in bello etiam rebus male gestis -- infelices vocavit, dissimilem, de ea ex aliis conjecturam facere potes."

At non unus est locus in quo aut Marx ipse, aut librarius quidam neglegentius scripsit. Non est tamen hic locus ad hanc rem perpurgandam.

Tu, mi Michael, cura ut quam optime valeas, et conserva te mihi, qui quasi filium te diligo.

Tu, o Maxime, basilice valeas, et, ut facis, Latinitatem strenue colere pergas.

 

esne ille Aloisius? honoratus sum quod velles magna scientia  in hac quaestione  nos adiuvare.

 

Quid verbis? Cedo doctioribus argumentis doctioris viri. Haec omnia habent sensum, dicam etiam me aliquid suspicatum esse, conatumque textum clariorem in rete invenire, at id male provenit. Gratias iterum! Te compelctor.

RSS

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service