SCHOLA

Cum errare humanum sit, ne timueritis scribere, metu errandi permoti.

Librorum qua est mea edacitate, postquam compertum habui librum adhuc apud suum typographeum emi posse cui titulus italice Parlare latino oggi. Conversazione moderna nella lingua di Roma (auctore Capellano, curantibus editionem italicam Claudio Ferone Henricoque Renna, e librorum serie "adiumenta"), quem frustra in bibliothecis Athenaei oppidique quaesiveram, epistolà electronicà ad domum editoriam neapolitanam missà ea significavi quae, quum nequaquam in eiusdem typographei pagina retiali ostenderentur, sunt ad librum emendum necessaria: pretium scilicet, exemplaria utrum haberent annon et porro. Illius italicae editionis alliciebat enim maxime annotationum copia, qua, excussis fere singulis, ut videtur, verbis, auctorum antiquorum omnes fere loci demonstrantur unde auctor verborum copiam locutionumque prompserit. At frustra. Post aliquot menses, ne singulo quidem responderunt verbo. Unde capi licet vel eos nullum habuisse exemplar, vel ne urbanitatis quidem larvam affectare voluisse.

Qua re a te, lector benevole, quaero: audivistine de illo libro? Scisne quo pacto, quae per deverticula flexionesve, rimas et strophas, comparari possit?

 

 

 

 

PS: si quae menda, ne diu emendatorem expectent!

Views: 65

Responde ad hoc

Responsa ad hanc disceptātiōnem

...significavi, immo petivi, ut rectius dicam.

 

Aloisius Guilelmo suo s.p.d.

Primum omnium, mi Guilelme, veniam a te petere velim multam, quod, innumeris negotiis oppressus et paene hisce diebus dilaceratus, ad pulcherrimam epistulam  tuam iam pridem missam nondum respondi: scito tamen mihi litterae tuae semper gratissimas esse, quippe quae animum cum nobilissimum, tum vere bonarum litterarum humanitatisque in universum amantissimum prodant.

Librum, quem appetis, ex ipso Henrico Renna, viro optimo, repetere poteris, epistula sive Italice sive Latine missa. Inscriptio vero cursualis est: rennaenrico@libero.it

Nonnulla, ut credo, exemplaria adhuc ei praesto sunt. Habet etiam ipse de Graece hodie loquendo ("Parlare greco oggi") quaedam etiamnunc volumina.

Haec festinanter: ignosce mihi raptim et fere in transitu scribenti. Plura tibi, et quidem per cursum privatum, mittam, ubi primum in quandam a negotiis libertatem vindicatus ero. Tu vero cura ut quam optime valeas cum tuis omnibus, et conare ad nos per aliquod saltem temporis spatium venire. Te enim, eiusdem rei publicae litterariae civem, desideramus, te exspectamus, te videre iterum omnes cupimus.

Aloisio Gulielmus s. p. d.

 Gratias pro tua in me benevolentia ago tibi, Aloisi, maximas. Domino Henrico Rennae scripsi. Aliquot audire ab illo verba, quaecumque erunt, gestio. Magno gaudio est mihi nosse te meis litterulis delectatum, quanquam menda quaepiam in illis detegi, quae nunc data emendatione corrigere velim: "primum semestrem nondum emensus..."; "mihi videbar summam... arcem aggressus"; "erga nescioquae... fragmenta"; "harum... per se patere ignorantiam." "vereor ne putes...". Ut omnes forte qui per se latinam graecamque linguam discere coguntur, semper timeo ne in aliqua menda inscius labear: mihimet optimus allumnus, pessimus vero magister sum!

optime vale

 

Stanislaus Gulielmo s. d.

Estne tibi fortasse in animo in formam electronicam illum librum præclarum convertere ubi eum comparaveris? ::) Equidem primam tantum vel secundam ejus editionem repperi, quibus index fontium deest.

Heu, nondum ille mihi respondit vir, mi Stanislae.

RSS

SCHOLAE Insigne

In progressu...

SCHOLAE MENSA

XXII/07/XII apud mensam publicam scholae habemus pecuniam:
$29

XXIII/07/XII  £29 - W.B. 

XXIII/07/XII  £20 - S.M.

XXX/07/XII £100  Universitas Scholarum Pekingensis 北京 

Gratias agimus

_________________

Ergo apud mensam habemus pecuniam:

£149

et

$29

__________________

 

Non necesse est inscriptionem Pay- palis habere ut rationem expedire, possis beneficium dare apud Pay- Palem cum tessera mensae publicae ut:

 

Redactores Scholae

Johannes Dublierus (Dextrorsum)

Molendinarius

De Schola

Evan der Millner (Molendinarius) adjuvatus a Joanne Dubliero (John Doublier) Redactore Primo Latinitatis Scholae creavit hoc rete sociale in Ning. 28 Jan. 2008

Phōtographiæ

In progressu...
  • Visne photographias addere?
  • Ostendantur Omnes

Ēventūs

Greges

© 2013   Created by Molendinarius.   Powered by

Insignia  |  Refer qvæstionem  |  Terms of Service